LOGOI

Passage

Pliny the Elder, Naturalis Historia 6.17.p1

lat pliny elder phi001 perseus lat2

Vltra sunt Scytharum populi. Persae illos Sacas universos appellavere a proxima gente, antiqui Aramios, Scythae ipsi Persas Chorsaros et Caucasum montem Croucasim, hoc est nive candidum. multitude populorum innumera et quae cum Parthis ex aequo degat. celeberrimi eorum Sacae, Massagetae, Dahae, Essedones, Astacae, Rumnici, Pestici, Homodoti, Histi, Edones, Camae, Camacae, Euchatae, Cotieri, Authusiani, Psacae, Arimaspi, Antacati, Chroasai, Oetaei. ibi Napaei interisse dicuntur a Palaeis. nobilia apud eos flumina Mandragaeum et Caspasum. nec in alia parte maior auctorum inconstantia, credo propter innumeras vagasque gentes. haustum ipsius maris duleem esse et Alexander Magnus prodidit et M. Varro talem perlatum Pompeio iuxta res gerenti Mithridatico bello, magnitudine haut dubie influentium amnium victo sale. adicit idem Pompei ductu exploratum, in Bactros septem diebus ex India perveniri ad Bactrum flumen quod in Oxum influat, et ex eo per Caspium in Cyrum subvectos, et V nonamplius dierum terreno itinere ad Phasim in Pontum Indicas posse devehi merces.

Provenance