Passage
Pliny the Elder, Naturalis Historia 6.17.p5
lat pliny elder phi001 perseus lat2
Verum ut terrena demonstratio intellegatur, Alexandri Magni vestigiis insistimus. Diognetus et Baeton, itinerum eius mensores, scripsere a Portis Caspiis Hecatompylon Parthorum quot diximus milia esse, inde Alexandriam Arion, quam urbem is rex condidit, DLXXV, Prophthasiam Drangarum CXCVIIII, Arachosiorum oppidum DLXV, Ortospanum CLXXV, inde ad Alexandri oppidum L??? — in quibusdam exemplaribus diversi numeri reperiuntur —; hanc urbem sub ipso Caucaso esse positam; ab ea ad flumen Copheta et oppidum Indorum PeucolatimCCXXXVII, unde ad flumen Indum et oppidum TaxillaLX, ad Hydaspen fluvium clarum CXX, ad Hypasim non ignobiliorem [XXV . IIIICCCLXXXX, qui fuit Alexandri itinerum terminus, exuperato tamen amne arisque in adversa ripa dicatis. epistulae quoque regis ipsius consentiunt his. reliqua inde Seleuco Nicatori peragrata sunt: ad SydrumCLXVIIII, lomanem amnem tantundem — aliqua exemplaria adiciunt V??? passuum—, inde ad Gangen CXII. D, ad RhodaphanDLXVIIII — alii CCCXXV in hoc spatio produnt —, ad Callinipaza oppidum CLXVII.D — alii CCLXV —, inde ad confluentem Iomanis et Gangis DCXXV — plerique adiciunt XIII.D —, ad oppidum Palibothra CCCCXXV, ad ostium Gangis DCXXXVII.D. gentes, quas memorare non pigeat, a montibus Hemodis, quorum promunturium Imaus vocatur incolarum lingua nivosumsic significante, Isari, Cosiri, Izi et per iuga Chirotosagi multarumque gentium cognomen Bragmanae, quorum Mactocalingae; flumina Prinas et Cainnas, quod in Gangen influit, ambo navigabilia; gentes Calingae mari proximi et supra Mandaei, Malli quorum mons Mallus, finisque tractus eius Ganges.