Passage
Pliny the Elder, Naturalis Historia 6.19
lat pliny elder phi001 perseus lat2
regi LX peditum, equites M, elephanti DCC in procinctu bellorum excubant. namque vita mitioribus populis Indorum multipertita degitur: tellurem exercent, militiam alii capessunt, merces alii suas evehunt, externas invehunt, res publicas optumi ditissimique temperant, iudicia reddunt, regibus adsident. quintum genus, celebratae ibi et prope in religionem versae sapientiae deditum, voluntaria semper morte vitam accenso prius rogo finit. unum super haec est semiferum ac plenum laboris inmensi — a quo supra dicta continentur — venandi elephantos domandique: his arant, his vehuntur, haec maxime novere pecuaria, his militant dimicantque pro finibus; dilectum in bella vires et aetas atque magnitudo faciunt. insula in Gauge est magnae amplitudinis, gentem continens unam, nomine Modogalingam. ultra siti sunt Modubae, Molindae, Vberae cum oppido eiusdem nominis magnifico, Modressae, Praeti, Calissae, Sasuri, Passalae, Colebae, Orumcolae, Abali, Thalutae. rex horum peditum L???, equitum IIII, elephantorumIIII in armis habet. validior deinde gens Andarae, plurimis vicis, XXX oppidis quae muris turribusque muniuntur, regi praebet peditum C???, equitumn II, elephantos M. fertilissimi sunt auri Dardae, Setae vero et argenti. sed omnium in India prope, non modo in hoc tractu, potentiam claritatemque antecedunt Prasi amplissima urbe ditissimaque Palibothra, unde quidam ipsam gentem Palibothros vocant, immo vero tractum universum a Gange. regi eorum peditum DC, equitum XXX, elephantorum VIIII per ones dies stipendiantur, unde coniectatio ingens opum est. ab his in interiore situ Monaedes et Suari, quorum mons Maleus, in quo umbrae ad septentrionem cadunt hieme, aestate in austrum, per senos menses. septentriones eo tractu semel anno adparere, nec nisi quindecim diebus, Baeton auctor est; hoc idem pluribus locis Indiae fieri Megasthenes. austrinum polum Indi Diamasa vocant. amnis lomanes in Gangen per Palibothros decurrit inter oppida Methora et Chrysobora. a Gange versa ad meridiem plaga tinguntur sole populi, iam quidem infecti, nondum tamen Aethiopum modo exusti; quantum ad Indum accedunt, tantum colore praeferunt. Indus statim a Prasiorum gente, quorum in montanis Pygmaei traduntur. Artemidorus inter duos amnes |XXI| interesse tradit.