LOGOI

Passage

Pliny the Elder, Naturalis Historia 6.2

lat pliny elder phi001 perseus lat2

ultra quem gens Paphlagonia, quam Pylaemeniam aliqui dixerunt, inclusam a tergo Galatia, oppidum Mastya Milesiorum, dein Cromna, quo loco Enetos adicit Nepos Cornelius, a quibus in Italia ortos cognomines eorum Venetos credi debere putat, Sesamon oppidum, quod nunc Amastris, mons Cytorus, a Tio LXIII p., oppida Cimolis, Stephane, amnis Parthenius. promunturium Carambis vasto excursu abest a Ponti ostio CCCXXVaut, ut aliis placuit, CCCL, tantundem a Cimmerio aut, ut aliqui maluere, CCCXII. D. fuit et oppidum eodem nomine et aliud inde Armine, nunc est colonia Sinope, a CytoroCLXIIII, flumen Varecum, gens Cappadocum, oppidum CaturiaGazelum, amnis Halys, a radicibus Tauri per Cataoniam Cappadociamque decurrens, oppida Gangre, Carusa, Amisumliberum, a Sinope CXXX, eiusdemque nominis sinus tanti recessus, ut Asiam paene insulam faciat CChaut amplius per continentem ad Issicum Ciliciae sinum. quo in omni tractu proditur tres tantum gentes Graecas iure dici, Doricam, Ionicam, Aeolicam, ceteras barbarorum esse. Amiso iunctum fuit oppidum Eupatoria, a Mithridate conditum; victo eo utrumque Pompeiopolis appellatum est.

Provenance