Passage
Pliny the Elder, Naturalis Historia 6.20.p1
lat pliny elder phi001 perseus lat2
Indus, incolis Sindus appellatus, in iugo Caucasi montis quod vocatur Paropanisus adversus solis ortum effusus, et ipse undeviginti recipit amnes, sed clarissimos Hydaspen quattuor alios adferentem, Cantabam tris, per se vero navigabiles Acesinum et Hypasim, quadam tamen aquarum modestia nusquam latior L stadiis aut altior XV passibus, amplissimam insulam efficiens, quae Prasiane nominatur, et aliam minorem, quae Patale. ipse per |XIII|.CL passuum, parcissimis auctoribus, navigatur et quodam solis comitatu in occasum versus oceano infunditur. mensuram orae ad eum ponam, ut invenio, generatim, quamquam inter se nullae congruunt. ab ostio Gangis ad promunturium Calingon et oppidum DandagudaDCXXV, ad Tropina |XII|.XXV, ad Perimulae promunturium, ubi est celeberrimum Indiae emporium, DCCL, ad oppidum in insula quam supra diximus PatalamDCXX. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable