LOGOI

Passage

Pliny the Elder, Naturalis Historia 6.20.p3

lat pliny elder phi001 perseus lat2

Hinc deinde accolunt Indum, adverso eo scandente demonstratione, Mathoae, Bolingae, Gallitalutae, Dimuri, Megari, Ardabae, Mesae, Abisari, Silae; mox deserta in CCL, quibus exuperatis Organagae, Abortae, Brasuertae, et ab his solitudines prioribus pares. dein Sorofages, Arbae, Marogomatrae, Vmbritae Ceaeque, quorum XII nationes singulisque binae urbes, Asini, trium urbium incolae; caput eorum Bucephala, Alexandri regis equo, cui fuerat hoc nomen, ibi sepulto conditum. montani super hos Caucaso subiecti Sosaeadae, Sondrae transgressisque Indum et cum eo decurrentibus Samarabiae, Sambraceni, Bisambritae , Orsi, Andiseni, Taxilae cum urbe celebri. iam in plana demisso tractu, cui universo nomen Amendae, populi quattuor, Peucolitae, Arsagalitae, Geretae, Assoi. etenim plerique ab occidente non Indo amne determinant, to sed adiciunt quattuor satrapias, Gedrosos, Arachotas, Arios, Paropanisidas, ultimo fine Cophete fluvio, quae omnia Ariorum esse aliis placet.

Provenance