LOGOI

Passage

Pliny the Elder, Naturalis Historia 6.21.p2

lat pliny elder phi001 perseus lat2

Sed ante sunt aliae: Patale, quam significavimus in ipsis faucibus Indi, triquetra figura, CCXX p. latitudine; extra ostium Indi Chryse et Argyre, fertilis metallis, ut credo: nam quod aliqui tradidere, aureum argenteumque his soluin esse, haut facile crediderim. ab his XX p. Crocala et ab ea XII Bibaga, ostreis ac conchyliis referta, dein Coralliba, VIII a supra dicta, multaeque ignobiles.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable