LOGOI

Passage

Pliny the Elder, Naturalis Historia 6.24.p1

lat pliny elder phi001 perseus lat2

sed in duos dividitur sinus. is qui ab oriente est Persicus appellatur, |XXV| circuitu, ut Eratosthenes tradit; ex adverso est Arabia, cuius |XV| longitudo. rursus altero ambitur sinu Arabico nominato. oceanum qui influit Azanium appellant. Persicum introitu V??? latitudinis, alii IIII fecerunt. ab eo ad intimum sinum recto cursu |XI|.XXV propemodum constat esse et situm eius humani capitis effigie. Onesicritus et Nearchus ab Indo amne in sinum Persicum atque illinc Babylonem Euphratis paludibus scripserunt |XVII| esse.

Provenance