Passage
Pliny the Elder, Naturalis Historia 6.26.p3
lat pliny elder phi001 perseus lat2
Euphrate navigari Babylonerl e Persico mari CCCCXII p. tradunt Nearchus et Onesicritus; qui vero postea scripsere, ad SeleuciamCCCCXL; Iuba a Babylone Cha- racenCLXXV. D. fluere aliqui ultra Babylona continuo alveo, prius quam distrahitur ad rigua, LXXXVII, universo autem cursu |XII| p. inconstantiam mensurae diversitas auctorum facit, cum Persae quoque schoenos et parasangas alii alia mensura determinent. ubi desiit alveo munire, ad confinium Characis accedente tractu, statim infestant Attali latrones, Arabum gens, ultra quos Scenitae, ambitu vero Euphratis Nomades Arabiae usque ad deserta Syriae, unde in meridiem flecti eum diximus, solitudines Palmyrenas relinquentem. Seleucia abest a capite Mesopotamiae Euphrate navigantibus |XI|.XXV p., a mari Rubro, si Tigri navigetur, CCCXX, a ZeugmateDCCXXIIII, Zeugma ab Seleucia Syriae ad nostrum litus CLXXV. haec est ibi latitudo terrarum inter duo maria, Parthici vero regni DCCCCXLIIII.