Passage
Pliny the Elder, Naturalis Historia 6.27.p5
lat pliny elder phi001 perseus lat2
Charax, oppidum Persici sinus intimum, a quo Arabia Eudaemon cognominata excurrit, habitatur in colle manu facto inter confluentes dextra Tigrim, laeva Eulaeum, II p. laxitate. conditum est primum ab Alexandro Magno, colonis ex urbe regia Durine, quae tur interiit, deductis, militum inutilibus ibi relictis; Alexandriam appellari iusserat pagumque Pellaeum a patria sua, quem proprie Macedonum fecerat. flumina id oppidum expugnavere; postea restituit Antiochus quintus regum et suo nomine appellavit, iterumque infestatum Spaosines Sagdodonaci filius, rex finitimorum Arabum, quem Iuba satrapen Antiochi fuisse falso tradit oppositis molibus restituit nomenque suum dedit, emunito situ iuxta in longitudinem VI p., in latitudinem paulo minus. prius fuit a litore stadiis X — maritimum etiam Vipsania porticus habet —, Iuba vero prodente L??? p.; nunc abesse a litore CXX legati Arabum nostrique negotiatores , qui inde venere, adfirmant. nec ulla in parte plus aut celerius profecere terrae fluminibus invectae. magis id mirum est, aestu longe ultra id accedente non repercussas. hoc in loco genitum esse Dionysium, terrarum orbis situs recentissimum auctorem, quem ad commentanda omnia in orienterl praemiserit Divus Augustus ituro in Armeniam ad Parthicas Arabicasque res maiore filio, non me praeterit nec sum oblitus sui quemque situs diligentissimum auctorem visum nobis introitu operis: in hac tamen parte arma Romana sequi placet nobis Iubamque regem, ad eundem Gaium Caesarem scriptis voluminibus de eadem expeditione Arabica. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable