Passage
Pliny the Elder, Naturalis Historia 6.28.p1
lat pliny elder phi001 perseus lat2
Arabia, gentium nulli postferenda amplitudine , longissime a monte Amano e regione Ciliciae Commagenesque descendit, ut diximus, multis gentibus eorum deductis illo a Tigrane Magno, sponte vero ad mare nostrum litusque Aegyptium, ut docuimus, nec non et in media Syriae ad Libanum montem penetrantibus Nubaeis, quibus iunguntur Ramisi, dein Teranei, dein Patami. ipsa vero paeninsula Arabia, inter duo maria Rubrum Persicumque procurrens, quodam naturae artificio ad similitudinem atque magnitudinem Italiae mari circumfusa, in eandem etiam caeli partem nulla differentia spectat, haec quoque in illo situ felix. populos eius a nostro mari usque ad Palmyrenae solitudines diximus: reliqua nunc inde peragemus.