Passage
Pliny the Elder, Naturalis Historia 6.28.p4
lat pliny elder phi001 perseus lat2
Romana arma solus in ear terram adhuc intulit Aelius Gallus ex equestri ordine, nam C. Caesar Augusti filius prospexit tantum Arabiam. Gallus oppida diruit, non nominata auctoribus qui ante scripserunt, Negranam, Nestum, Nescam, Magusum, Caminacum, Labaetiam et supra dictam Maribam circuitu VI, item Caripetam, quo longissime processit. cetera explorata retulit: Nomadas lacte et ferina came vesci, reliquos vinum ut Indos palmis exprimere , oleam sesamae. numerosissimos esse Homeritas, Minaeis fertiles agros palmetis arbustos, in pecore divitias. Cerbanos et Agraeos armis praestare, maxime Chatramotitas. Carreis latissimos et fertilissimos agros, Sabaeos ditissimos silvarum fertilitate odorifera, auri metallis, agrorum riguis, mellis ceraeque proventu. de odoribus suo dicemus volumine. Arabes mitrati degunt aut intonso crine; barba abraditur praeterquam in superiore labro; aliis et haec intonsa. mirumque dictu, ex innumeris populis pars aequa in commerciis aut latrociniis degit. in universum gentes ditissimae, ut apud quas maximae opes Romanorum Parthorumque subsidant, vendentibus quae e mari aut silvis capiunt nihilque invicem redimentibus.