LOGOI

Passage

Pliny the Elder, Naturalis Historia 6.29.p3

lat pliny elder phi001 perseus lat2

A Mossylico promunturio Atlanticum mare incipere vult Iuba praeter Mauretanias suas Gadis usque navigandum coro, cuius tota sententia hoc in loco subtrahenda non est. a promunturio Indorum quod vocetur Lepte Acra, ab aliis Drepanum, proponit recto cursu praeter Exustamad Malichu insulamXV p. esse, inde ad locum quem vocant SceneosCCXXV p., inde ad insulas Adanu CL: sic fieri ad apertum mare |XVIII|.LXXV p. reliqui omnes propter ardorem solis navigari posse non putaverunt. quin et commercia ipsa infestant ex insulis Arabes, Ascitae appellati, quoniam bubulos utres binos insternentes ponte piraticam exercent sagittis venenatis. gentes Trogodytarum idem Iuba tradit Therothoas a venatu dictos, mirae velocitatis, sicut Ichthyophagos, natantes ceu maris animalia , Bangenos, Zangenas, Thalibas, Saxinas, Sirechas, Daremas, Domazenes. quin et accolas Nili a Syene non Aethiopum populos, sed Arabum esse dicit usque Meroen; Solis quoque oppidum, quod non procul Memphi in Aegypti situ diximus, Arabas conditores habere. sunt qui et ulteriorem ripam Aethiopiae auferant adnectantque Africae. [ripas autem incoluere propter aquam.] nos relicto cuique intellegendi arbitrio oppida quo traduntur ordine utrimque ponemus a Syene.

Provenance