LOGOI

Passage

Pliny the Elder, Naturalis Historia 6.29.p5

lat pliny elder phi001 perseus lat2

Ex Africae latere tradita sunt eodem nomine Tacompsos altera sive pars prioris, Mogore, Saea, Aedosa, Penariae, Primis, Magassa, Buma, Linthuma, Spintum, Sidop, Censoe, Pindicitor, Acug, Orsum, Suara, Maumarum, Vrbim, Mulon, quod oppidum Graeci Hypaton vocarunt, Pagoarca, Zamnes, unde elephanti incipiant, Mambli, Berressa, Coetum. fuit quondam et Epis oppidum contra Meroen, antequam Bion scriberet deletum.

Provenance