Passage
Pliny the Elder, Naturalis Historia 6.29.p6
lat pliny elder phi001 perseus lat2
Haec sunt prodita usque Meroen, ex quibus hoc tempore nullum prope utroque latere exstat. certe solitudines nuper renuntiavere principi Neroni missi ab eo milites praetoriani cum tribuno ad explorandum, inter reliqua bella et Aethiopicum cogitanti. intravere autem et eo arma Romana Divi Augusti temporibus duce P.Petronio, et ipso equestris ordinis praefecto Aegypti. is oppida expugnavit, quae sola invenimus quo dicemus ordine, Pselcin, Primi, Bocchin, Forum Cambusis, Attenam, Stadissim , ubi Nilus praecipitans se fragore auditum accolis aufert. diripuit et Napata. longissime autem a Syene progressus est DCCCLXX p. nec tamen arma Romana ibi solitudinem fecerunt: Aegyptiorum bellis attrita est Aethiopia vicissim imperitando serviendoque, clara et potens etiam usque ad Troiana bella Memnone regnante. et Syriae imperitasse eam nostroque litori aetate regis Cephei patet Andromedae fabulis.