Passage
Pliny the Elder, Naturalis Historia 6.29.p7
lat pliny elder phi001 perseus lat2
Simili modo et de mensura eius varia prodidere, primus Dalion ultra Meroen longe subvectus, mox Aristocreon et Bion et Basilis, Simonides minor etiam quinquennio in Meroe moratus, cum de Aethiopia scriberet. nam Timosthenes, classium Philadelphi praefectus, sine mensura dierum LX a Syene Meroen iter prodidit, Eratosthenes DCXXV, Artemidorus DC, Sebosus ab Aegypti extremis |XVI|.LXXV, unde proxime dicti |XII|.L???. verum omnis haec finita nuper disputatio est, quoniam a Syene DCCCC.LXXV Neronis exploratores renuntiavere his modis: a Syene Hieran sycaminon LIII p., inde Tama LXXII regione Euonymiton Aethiopum, PrimiCXX, Acinam LXIIII, PitaramXXV, TergedumCVI. insulam Gagauden esse in medio eo tractu; inde primum visas aves psittacos et ab altera, quae vocetur Artigula, animal sphingion, a Tergedo cynocephalos. inde NabataLXXX; oppidum id parvum inter praedicta solum. ab eo ad insulam Meroen CCCLX. herbas circa Meroen demum viridiores, silvarumque aliquid apparuisse et rhinocerotum elephantorumque vestigia. ipsum oppidum Meroen ab introitu insulae abesse LXX p., iuxtaque aliam insulam Tadu dextro subeuntibus alveo, quae portum faceret. aedificia oppidi pauca; regnare feminam Candacen, quod nomen multis iam annis ad reginas transiit; delubrum Hammonis et ibi religiosum et toto tractu sacella. cetero cum potirentur rerum Aethiopes, insula ea magnae claritatis fuit. tradunt arma- torum CCL dare solitam, artificumIII.alii reges Aethiopum XLV esse hodie traduntur.