LOGOI

Passage

Pliny the Elder, Naturalis Historia 6.3

lat pliny elder phi001 perseus lat2

Cappadocia intus habet coloniam Claudi Caesaris Archelaidem, quam praefluit amnis Halys, oppida Comana, quod Salius, Neocaesaream, quod Lycus,Amasiam, quod Iris, in regione hocGazacena, in Colopene vero Sebastiam et Sebastopolim — haec parva, sed paria supra dictis –, reliqua sui parte Melitam, a Samiramide conditam haud procul Euphrate, Diocaesaream, Tyana, Casta- bala, Magnopolim, Zelam et sub monte Argaeo Mazacum, quae nunc Caesarea nominatur. Cappadociae pars praetenta Armeniae Maiori Melitene vocatur, Commagenis Cataonia, Phrygiae Garsauritis, Sargaurasana, Cammaneni, Galatiae Morimene, ubi disterminat eas Cappadox amnis, a quo nomen traxere antea Leucosyri dicti. a Neocaesarea supra dicta Minorem Armeniam Lycus amnis disterminat. est et Coeranus intus clarus, in ora autem ab Amiso oppidum et flumen Chadisia, Lycastum, a quo Themiscyrena regio, Iris flumen deferens Lycum. civitas Ziela intus, nobilis clade Triarii et victoria C. Caesaris. in ora amnis Thermodon , ortus ad castellum quod vocant Phanorian, praeterque radices Amazoni montis lapsus. fuit oppidum eodem nomine et alia quinque, Amazonium, Themiscyra, Sotira, Amasia, Comana, nunc Matium .

Provenance