LOGOI

Passage

Pliny the Elder, Naturalis Historia 6.30.p1

lat pliny elder phi001 perseus lat2

universa vero gens Aetheria appellata est, deinde Atlantia, mox a Vulcani filio Aethiope. animalium hominumque monstrificas effigies circa extremitates eius gigni minime mirum, artifici ad formanda corpora effigiesque caelandas mobilitate ignea. ferunt certe ab orientis parte intima gentes esse sine naribus, aequali totius oris planitie, alias superiore labro orbas, alias sine linguis. pars etiam ore concreto et naribus carens uno tantum foramine spirat potumque calamis avenae trahit et grana eiusdem avenae sponte provenientis ad vescendum. quibusdam pro sermone nutus motusque membrorum est. quibusdam ante Ptolemaeum Lathyrum regem Aegypti ignotus fuit usus ignium. quidam et Pygmaeorum gentem prodiderunt inter paludes ex quibus Nilus oriretur. in ora autem ubi dicemus continui montes ardentibus similes rubent.

Provenance