Passage
Pliny the Elder, Naturalis Historia 6.30.p3
lat pliny elder phi001 perseus lat2
Aethiopum terram universam cum mari Rubro patere in longitudinem |XXI|.LXX p., in latitudinem cum superiore Aegyptpo |XII|.XCVI Agrippa existimavit. quidam longitudinem ita diviserunt: a Meroe Sirbitum XII dierum navigationem , ab ea XV ad Dabellos, ab his ad oceanum Aethiopicum VI dierum iter. in totum ab oceano ad Meroen DCXXV p. esse inter auctores fere convenit, inde Syenen quantum diximus. sita est Aethiopia ab oriente hiberno ad occidentem hibernum. meridiano cardine silvae, hebeno maxime, virent. a media eius parte imminens mari mons excelsus aeternis ardet ignibus, Theon Ochema dictus Graecis. a quo navigatione quadridui promunturium quod Hesperu Ceras vocatur, confine Africae iuxta Aethiopas Hesperios. quidam et in eo tractu modicos colles amoena opacitate vestitos Aegipanum Satyrorumque produnt.