LOGOI

Passage

Pliny the Elder, Naturalis Historia 6.33.p1

lat pliny elder phi001 perseus lat2

Polybius a Gaditano freto longitudinem directo cursu ad os Maeotis |XXXIII|.XXXVII.D prodidit, ab eodem initio Siciliam |XII|.L???, Cretam CCCLXXV, Rhodum CLXXXVII.D, Chelidonias tantundem, Cyprum CCCXXV, inde Syriae Seleuciam Pieriam CXV, quae computatio efficit |XXIIII|.XL. Agrippa hoc idem intervallum a freto Gaditano ad sinum Issicum per longitudinem derectam |XXXXIIII|.XL taxat, in quo haud scio an sit error numeri, quoniam idem a Siculo freto Alexandriam cursus |XIIII|.L??? tradidit. universus autem circuitus per sinus dictos ab eodem exordio colligit intra Maeotim lacum |CLV|.VIIII, Artemidorus adicit DCCLVI, idem cum Maeotide |CLXXIII|.XC p. esse tradidit. haec est mensura inermium et pacata audacia fortunam provocantium hominum.

Provenance