Passage
Pliny the Elder, Naturalis Historia 6.33.p2
lat pliny elder phi001 perseus lat2
Nunc ipsarum partium magnitudo conparabitur, utcumque difficultatem adferet auctorum diversitas, aptissime tamen spectabitur ad longitudinem latitudine addita. est ergo ad hoc praescriptum Europae magnitude .... lon-gitudo |LXXXVII|.XIIII. Africae - ut media ex omni varietate prodentium sumatur computatio - efficit longitude |XXXVII|.XCVIII; latitudo, qua colitur, nusquam CCL excedit . sed quoniam in Cyrenaica eius parte DCCCCX eam fecit Agrippa, deserta eius ad Garamantas usque, qua noscebantur, complectens, universa mensura, quae veniet in comparationem, |XLVII|.VIII efficit. Asiae longitudo in confesso est L???.XIII.DCCL; latitudo sane computetur ab Aethiopico mari Alexandriam iuxta Nilum sitam, ut per Meroen et Syenen mensura currat, |XVIII|.LXXV. apparet ergo Europam paulo minus dimidia Asiae parte maiorem esse quam Asiam, eandem altero tanto et sexta parte Africae ampliorem quam Africam. quod si misceantur omnes summae, liquido patebit Europam totius terrae tertiam esse partem et octavam paulo amplius, Asiam vero quartam et quartam decimam, Africam autem quintam et insuper sexagesimam.