LOGOI

Passage

Pliny the Elder, Naturalis Historia 6.34.p8

lat pliny elder phi001 perseus lat2

Hactenus antiquorum exacta celebravimus. sequentium diligentissimi quod superest terrarum supra tribus adsignavere segmentis, a Tanai per Maeotim lacum et Sarmatas usque Borysthenen atque ita per Dacos partemque Germaniae , Gallias oceani litora amplexi, quod esset horarum XVI, alterum per Hyperboreos et Britanniam horarum XVII, postremum Scythicum a Ripaeis iugis in Thylen, in quo dies continuarentur, ut diximus, noctesque per vices.iidem et ante principia quae fecimus posuere circulos duos: primum per insulam Meroen et Ptolemaidem in Rubro mari ad elephantorum venatus conditam, ubi longissimus dies XII horarum esset dimidia hora amplior, secundum per Syenen Aegypti euntem, qui esset horarum XIII, iidemque singulis dimidia horarum spatia usque ad ultimum adiecere circulis.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable