LOGOI

Passage

Pliny the Elder, Naturalis Historia 6.4

lat pliny elder phi001 perseus lat2

gentesGenetarum, Chalybum, oppidum Cotyorum, gentes Tibareni, Mossyni notis signantes corpora, gens Macrocephali, oppidum Cerasus, portus Cordule, gentes Bechires, Buxeri, flumen Melas, gens Machorones, Sideni flumenque Sidenum, quo alluitur oppidum Polemonium, ab AmisoCXX. inde flumina Iasonium, Melanthium et ab Amiso LXXX Pharnacea oppidum, Tripolis castellum et fluvius, item Philocalia et sine fluvio Liviopolis, et a Pharnacea C??? Trapezus liberum, monte vasto clausum. ultra quod gens Armenoc halybes et Maior Armenia, XXX p. distans. in ora ante Trapezunta flumen est Pyxites, ultra vero gens Sannorum Heniochorum, flumen Absarrum cum castello cognomine in faucibus, a Trapezunte CXL. eius loci a tergo montium Hiberia est, in ora vero Heniochi, Ampreutae, Lazi, flumina Acampseon, Isis, Nogrus, Bathys, gentes Colchorum, oppidum Matium, flumen Heracleum et promunturium eodem nomine clarissimusque Ponti Phasis. oritur in Moschis, navigatur quamlibet magnis navigiis XXXVIII.D p., inde minoribus longo spatio, pontibus CXX pervius. oppida in ripis habuit conplura, celeberrima Tyndarida, Circaeum, Cygnum et in faucibus Phasim. maxime autem inclaruit Aea, XV p. a mari, ubi Hippos et Cyaneos vasti amnes e diverso in eum confluunt; nunc habet Surium tantum, et ipsum ab allne influente ibi cognominatum usque quo magnarum naviutm capacem esse diximus. et alios accipit fluvios magiitudine numeroque mirabiles, inter quos Glaucum. in ore eius insula est sine nomine, ab AbsarroLXX. index aliud flumen Charien, gens Saltiae, antiquis Phthirophagi dicti, et alia Sanni, flumen Chobum, e Caucaso per Stuanos fluens, dein Rhoan, regio Egritice, amnes Sigama, Thersos, Astelephus, Chrysorrhoas, gens Absilae, castellum Sebastopolis, a Phaside C???, gens Sanigarum, oppidum Cygnus, flumen et oppidum Penius. deinde multis nominibus Heniochorum gentes.

Provenance