LOGOI

Passage

Pliny the Elder, Naturalis Historia 6.5

lat pliny elder phi001 perseus lat2

Subicitur Ponti regio Colica, in qua iuga Caucasi ad Ripaeos montes torquentur, ut dictum est, altero latere in Euxinum et Maeotium devexa, altero in Casplum et Hyrcanium mare. reliqua litora ferae nationes, tenerit Melanchlaeni, Coraxi, urbe Colchorum Dioscuriade iuxta fluvium Anthemunta nune deserta, quondam adeo clara, ut Timosthenes in ear CCC nationes dissimilibus linguis descendere prodiderit; et postea a nostris CXXX interpretibus negotia gesta ibi. sunt qui conditam eam ab Amphito et Telchio, Castoris ac Pollucis aurigis, putent, a quibus ortam Heniochorum gentem fere constat. C??? a Dioscuriade oppidum Heracleum distat, a Sebastopoli LXX. Achaei, Mardi, Cercetae, post eos Seraci, Cephalotomi. in intimo eo tractu Pityus oppidum opulentissimum ab Heniochis direptum est. a tergo eius Epagerritae, Sarmatarum populus in Caucasi iugis, post quae Sauromatae. ad hos profugerat Mithridates Claudio principe narravitque Thalosiis esse confines, qui ab oriente Caspii maris fauces attingerent; siccari eas aestu recedente. in ora autem eiuxta Cercetas flumen Icarus, Achaei cum oppido Hiero et flumine, ab Heracleo CXXXVI. inde promunturium Crunoe, a quo supercilium arduum tenent Toretae, civitas Sindica, ab Hiero LXVII.D, flumen Setheries.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable