Passage
Pliny the Elder, Naturalis Historia 6.8
lat pliny elder phi001 perseus lat2
Peracta est interior ora ac loca amnesque, accolae: nune reddatur ingens in mediterraneo situs, in quo multa aliter ac veteres proditurum me non eo infitias , anxia perquisita cura rebus nuper in eo situ gestis a Domitio Corbulone regibusque inde missis supplicibus aut regum liberis obsidibus. ordiemur autem a Cappadocum gente. longissime haec Ponticarum omniwun introrsus recedens Minorem Armeniam Maioremque et Commagenen laevo suo latere transit, dextro vero omqes in Asia dictas gentes, plurimis superfusa populis, magnoque impetu scandens ad ortum solis et Tauri iuga transit Lycaoniam, Pisidiam, Ciliciam, vadit super Antiochiae tractum et usque ad Cyrresticam eius regionem parte sua quae vocatur Cataonia contendit. itaque ibi longitudo Asiae XII.L??? efficit, latitudo DCXL.