Passage
Pliny the Elder, Naturalis Historia 7.19
lat pliny elder phi001 perseus lat2
Ferunt Crassum, avum Crassi in Parthis interempti, numquam risisse, ob id Agelastum vocatum, sicuti nec flesse multos. Socratem clarum sapientia eodem semper visum vultu nec aut hilaro magis aut turbato. exit hic animi tenor aliquando in rigorem quendam torvitatemque naturae duram et inflexibilem affectusque humanos adimit, quales ἀπαθεῖς Graeci vocant, multos eius generis experti, — quod mirum sit — auctores maxime sapientiae, Diogenen Cynicum , Pyrrhonem, Heraclitum, Timonem, hunc quidem etiam in totius odium generis humani evectum. sed haec parva naturae insignia in multis varia cognoscuntur, ut in Antonia Drusi numquam expuisse, in Pomponio consulari poeta non ructasse.— (Quibus natura concreta sunt ossa, qui sunt rari admodum, cornei vocantur) — Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable