Passage
Pliny the Elder, Naturalis Historia 7.2.p6
lat pliny elder phi001 perseus lat2
Oritas ab Indis Arabis fluvius disterminat. hi nullum alium cibum novere quam piscium, quos unguibus dissectos sole torreant atque ita panem ex iis faciant, ut refert Clitarchus . Trogodytas super Aethiopiam velociores equis esse Pergamenus Crates, item Aethiopas octona cubita longitudine excedere; Syrbotas vocari gentem eam. Nomadum Aethiopum secundum flumen Astragum ad septentrionem vergentium gens Menisminorum appellata abest ab oceano dierum itinere viginti. animalium, quae cynocephalos vocamus , lacte vivit, quorum armenta pascit maribus interemptis praeterquam subolis causa. in Africae solitudinibus hominum species obviae subinde fiunt momentoque evanescunt. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable