Passage
Pliny the Elder, Naturalis Historia 7.20.p1
lat pliny elder phi001 perseus lat2
Corpore vesco, sed eximiis viribus Tritanum, in gladiatorio ludo Samnitium armatura celebrem, filiumque eius militem Magni Pompei et rectos et traverses cancellatim toto corpore habuisse nervos, in brachiis etiam manibusque , auctor est Varro prodigiosa virium relatione atque etiam hostem ab eo ex provocatione dimicante inermi dextera * superatum et postremo correptum * uno digito * in castra tralatum. at Vinnius Valens meruit in praetorio Divi Augusti centurio, vehicula vini culleis onusta, donec exinanirentur , sustinere solitus, carpenta adprehensa una manu retinere, obnixus contra nitentibus iumentis, et alia mirifica facere, quae insculpta monumento eius spectantur.Idem M. Varro: Rusticelius , inquit, Hercules appellatus mulum suum tollebat, Fufius Salvius duo centenaria pondera pedibus, totidem manibus et ducenaria duo umeris contra scalas ferebat. nos quoque vidimus Athanatum nomine prodigiosae ostentationis quingenario thorace plumbeo indutum cothurnisque quingentum pondo calciatum per scaenam ingredi. Milonem athletam, cum constitisset, nemo vestigio educebat, malum tenenti modo digitum corrigebat. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable