LOGOI

Passage

Pliny the Elder, Naturalis Historia 7.24

lat pliny elder phi001 perseus lat2

Memoria necessarium maxime vitae bonum cui praecipua fuerit, haut facile dictu est, tam multis eius gloriam adeptis. Cyrus rex omnibus in exercitu suo militibus nomina reddidit, L. Scipio populo Romano, Cineas Pyrrhi regis legatus senatui et equestri ordini Romae postero die quam advenerat. Mithridates, duarum et viginti gentium rex, totidem linguis iura dixit, pro contione singulas sine interprete adfatus.Charmadas quidem in Graecia quae quis exegerat volumina in bibliothecis legentis modo repraesentavit . ars postremo eius rei facta et inventa est a Simonide melico, consummata a Metrodoro Scepsio, ut nihil non isdemverbis redderetur auditum. nec aliud est aeque fragile in homine: morborum et casus iniurias atque etiam metus sentit , alias particulatim, alias universa. ictus lapide oblitus est litteras tantum; ex praealto tecto lapsus matris et adfinium propinquorumque cepit oblivionem, alius aegrotus servorum, etiam sui vero nominis Messala Corvinus orator. itaque saepe deficere temptat ac meditatur vel quieto corpore et valido. somno quoque serpente amputatur, ut inanis mens quaerat ubi sit loci.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable