Passage
Pliny the Elder, Naturalis Historia 7.25.p2
lat pliny elder phi001 perseus lat2
lustius Pompeio Magno tribuatur DCCCXLVI naves piratis ademisse: Caesari proprium et peculiare sit praeter supra dicta clementiae insigne, qua usque ad paenitentiam omnes superavit. idem magnanimitatis perhibuit exemplum, cui comparari non possit aliud. spectacula enim edita effusasque opes aut operum magnificentiam in hac parte enumerare luxuriae faventis est : illa fuit vera et incomparabilis invicti animi sublimitas, captis apud Pharsaliam Pompei Magni scriniis epistularum iterumque apud Thapsum Scipionis concremasse ea optima fide atque non legisse. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable