Passage
Pliny the Elder, Naturalis Historia 7.39
lat pliny elder phi001 perseus lat2
Pretium hominis in servitio geniti maximum ad hanc diem, quod equidem conpererim, fuit grammaticae artis, Daphnin Attio Pisaurense vendente et M. Scauro principe civitatis IIIDCC licente. excessere hoc in nostro aevo , nec modice, histriones , sed hi libertatem suam mercati, quippe cum iam apud maiores Roscius histrio II D annua meritasse prodatur, nisi si quis in hoc loco desiderat Armeniaci belli paulo ante propter Tiridaten gesti dispensatorem, quem Nero III |CXXX| manumisit. sed hoc pretium belli, non hominis, fuit tam Hercules quam libidinis, non formae, Paezontem e spadonibus Seiani III |D???| mercanteClutorio Prisco. quam quidem iniuriam lucri fecit ille mercatus in luctu civitatis, quoniam arguere nulli vacabat. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable