LOGOI

Passage

Pliny the Elder, Naturalis Historia 7.46

lat pliny elder phi001 perseus lat2

Subeunt in hac reputatione Delphica oracula velut ad castigandam hominum vanitatem ab deo emissa. duo sunt haec: Pedium telicissimum, qui pro patria proxime occubuisset; iterum a Gyge rege tunc amplissimo terrarum consulti: Aglaum Psophidium esse feliciorem. senior hic in angustissimo Arcadiae angulo parvum, sed annuis victibus large sufficiens praedium colebat , numquam ex eo egressus atque, ut e vitae genere manifestum est, minima cupidine minimum in vita mali expertus.

Provenance