LOGOI

Passage

Pliny the Elder, Naturalis Historia 7.47

lat pliny elder phi001 perseus lat2

Consecratus est vivus sentiensque eiusdem oraculi iussu et lovis deorum summi adstipulatu Euthymus pycta, semper Olympiae victor et semel victus. patria ei Locri in Italia; ibi imaginem eius et Olympiae alteram eodem die tactam fulmine Callimachum ut nihil aliud miratum video deumque iussisse sacrificare, quod et vivo factitatum et mortuo, nihilque de eo mirum aliud quam hoc placuisse dis.

Provenance