LOGOI

Passage

Pliny the Elder, Naturalis Historia 7.49.p1

lat pliny elder phi001 perseus lat2

Poscere videtur locus ipse sideralis scientiae sententiam . Epigenes CXII annos inpleri negavit posse, Berosus excedi CXVI. durat et ea ratio, quam Petosiris ac N e cep sos tradidere (tetartemorion appellant a trium signorum portione), qua posse in Italiae tractu CXXIIII annos vitae contingere apparet. negavere illi quemquam LXXXX partium exortivam mensuram (quod anaphoras vocant) transgredi , et has ipsas incidi occursu maleficorum siderum aut etiam radiis eorum solisque. Aesculapi rursus secta , quae stata vitae spatia a stellis accipi dicit, quantum plurimum tribuat, incertum est. rara autem esse dicunt longiora quidem tempora, quoniam momentis horarum insignibus lunae dierum, ut VII atque XV , quae nocte ac die observantur, ingens turba nascatur scansili annorum lege occidua, quam climacteras appellant , non fere ita genitis LIIII annum excedentibus.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable