LOGOI

Passage

Pliny the Elder, Naturalis Historia 7.56.p3

lat pliny elder phi001 perseus lat2

Laterarias ac domus constituerunt primi Euryalus et Hyperbius fratres Athenis; antea specus erant pro domibus. Gellio Toxius Caeli filius lutei .aedificii inventor placet, exemplo sumpto ab hirundinum nidis . oppidum Cecrops a se appellavit Cecropiam, quae nunc est arx Athenis . aliqui Argos a Phoroneo rege ante conditum volunt, quidam et Sicyonem, Aegyptii vero multo ante apud ipsos Diospolin . tegulas invenit Cinyra , Agriopae filius, et metalla aeris, utrumque in insula Cypro, item forcipem, martulum , vectem, incudem; puteos Danaus ex Aegypto advectus in Graeciam qua vocabatur Argos Dipsion; lapicidinas Cadmus Thebis aut, ut Theophrastus, in Phoenice; Thrason muros; turres, ut Aristoteles, Cyclopes , Tirynthii , ut Theophrastus ; Aegyptii textilia , inficere lanas Sardibus Lydi, fusos in lanificio Closter, filius Arachnae, linum et retia Arachne, fulloniam artem Nicias Megarensis, sutrinam Tychius Boeotius . medicinal Aegyptii apud ipsos volunt repertam, alii per Arabum, Babylonis et Apollinis filium, herbariam et medicamentariam a Chirone , Saturni et Philyrae filio. aes conflare et temperate Aristoteles Lydum Scythen monstrasse, Theophrastus Delam Phrygem putant, aerariam fabricam alii Chalybas, alii Cyclopas , ferrum Hesiodus in Creta eos qui vocati sunt Dactyli Idaei. argentum invenit Erichthonius Atheniensis, ut alii, Aeacus ; auri metalla et flaturam Cadmus Phoenix ad Pangaeum montem, ut alii, Thoas aut Aeacus in Panchaia aut Sol Oceani filius, cui Gellius medicinae quoque inventionem ex metallis assignat . plumbum ex Cassitetride insula primus adportavit Midacritus . fabricam ferrariam invenerunt Cyclopes, figlinas Coroebus Atheniensis, in iis orbem Anarcharsis Scythes, ut alii, Hyperbius Corinthius. fabricam materiariam Daedalus et in ea serram, asciam, perpendiculum, terebram, glutinum, ich- thyocollam; normam autem et libellam et tornum et clavem Theodorus Samius, mensuras et pondera Phidon Argivus aut Palamedes, ut maluit Gellius; ignem e silice Pyrodes Cilicis filius, eundem adservare ferula Prometheus; vehiculum cum quattuor rotis Phryges, mercaturas Poeni, culturas vitium et arborum Eumolpus Atheniensis, vinum aquae misceri Staphylus Sileni filius, oleum et trapetas Aristaeus Atheniensis, idem mella; bovem et aratrum Buzyges Atheniensis , ut alii, Triptolemus; regiam civitatem Aegyptii, popularem Attici post Theseum. tyrannus primus fuit Phalaris Agraganti. servitium invenere Lacedaemonii. iudicium capitis in Areopago primum actum est.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable