LOGOI

Passage

Pliny the Elder, Naturalis Historia 8.16.p1

lat pliny elder phi001 perseus lat2

leoni praecipua generositas tunc , cum colla armosque vestiunt iubae; id enim aetate contingit e leone conceptis. quos vero pardi generavere, semper insigni hoc carent; simili modo feminae. magna his libido coitus et ob hoc maribus ira. Africa haec maxime spectat, inopia aquarum ad paucos amnes congregantibus se feris. ideo multiformes ibi animalium partus , varie feminis cuiusque generis mares aut vi aut voluptate miscente: unde etiam vulgare Graeciae dictum semper aliquid novi Africam adferre . odore pardi coitum sentit in adultera leo totaque vi consurgit in poenam; idcirco ea culpa flumine abluitur aut longius comitatur. semel autem edi partum, lacerato unguium acie utero in enixu, volgum credidisse video.

Provenance