Passage
Pliny the Elder, Naturalis Historia 8.21.p2
lat pliny elder phi001 perseus lat2
Apud Hesperios Aethiopas fons est Nigris, ut plerique existimavere, Nili caput, ut argumenta quae diximus persuadent. iuxta hunc fera appellatur catoblepas, modica alioqui ceterisque membris iners, caput tantum praegrave aegre ferens — id deiectum semper in terram — , alias internicio humani generis, omnibus, qui oculos eius videre, confestim expirantibus. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable