LOGOI

Passage

Pliny the Elder, Naturalis Historia 8.28

lat pliny elder phi001 perseus lat2

Milia praeterea, utpote cum plurimis animalibus eadem natura rerum caeli quoque observationem et ventorum , imbrium, tempestatum praesagia alia alio modo dederit, quod persequi inmensum est, aeque scilicet quam reliquam cum singulis hominum societatem. siquidem et pericula praemonent non fibris modo extisque, circa quod magna mortalium portio haeret, sed alia quadam significatione. ruinis inminentibus musculi praemigrant, aranei cum telis primi cadunt. auguria quidem artem fecere apud Romanos et sacerdotum collegium vel maxime sollemne. est inter ea locis rigentibus et volpes, animal alioqui sollertia dirum. amnes gelatos lacusque non nisi ad eius itum reditumque transeunt. observatum eam aure ad glacier adposita coniectare crassitudinem gelus.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable