LOGOI

Passage

Pliny the Elder, Naturalis Historia 8.30.p1

lat pliny elder phi001 perseus lat2

Hyaenis utramque esse naturam et alternis annis mares , alternis feminas fieri, parere sine mare vulgus credit, Aristoteles negat. collumut iuba incontinuitatem spinae porrigitur flectique nisi circumactu totius corporis non quit. multa praeterea mira traduntur, sed maxime sermonem humanum inter pastorum stabula adsimulare nomenque alicuius addiscere , quem evocatum foris laceret, item vomitionem hominis imitari ad sollicitandos canes quos invadat . ab uno animali sepulcra erui inquisitione corporum. feminam raro capi. oculis mille esse varietates colorumque mutationes. praeterea umbrae eius contactu canes obmutescere , et quibusdam magicis artibus omne animal, quod ter lustraverit, in vestigio haerere.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable