LOGOI

Passage

Pliny the Elder, Naturalis Historia 8.4

lat pliny elder phi001 perseus lat2

Mirum in plerisque animalium scire quare petantur , sed et fere cuncta quid caveant. elephans homine obvio forte in solitudine et simpliciter oberrante clemens placidusque etiam demonstrare viam traditur; idem vestigio hominis animadverso prius quam homine intremescere insidiarum metu, subsistere ab olfactu , circumspectare, iras proflare nec calcare, sed erutum proximo tradere, ilium sequenti , simili nuntio usque ad extremum, tunc agmen circumagi et reverti aciemque derigi . adeo omnium odori durare virus illud maiore ex parte ne nudorum quidem pedum. sic et tigris, etiam feris ceteris truculenta atque ipsa elephanti quoque spernens vestigia , hominis viso transferre dicitur protinus catulos, quonam modo agnito, ubi ante conspecto illo quem timet? etenim tales silvas minime frequentari certum est. sane mirentur ipsam vestigii raritatem. sed unde sciunt timendi esse? immo vero cur vel ipsius conspectum paveant, tanto viribus, magnitudine, velocitate praestantiores? nimirum haec est natura rerum, haec potentia eius, saevissimas ferarum maximasque numquam vidisse , quod debeant timere, et statim intellegere, cum sit timendum.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable