LOGOI

Passage

Pliny the Elder, Naturalis Historia 8.42.p2

lat pliny elder phi001 perseus lat2

Ingenia eorum inenarrabilia. iaculantes obsequia experiuntur difficiles conatus corpore ipso nisuque iuvantium; item tela humi collecta equiti porrigunt. nam in circo ad currus iuncti non dubie intellectum adhortationis et gloriae fatentur. Claudi Caesaris saecularium ludorum circensibus, excusso in carceribus auriga albati Corace , occupavere primatum , optinuere opponentes, effundentes omniaque contra aemulos , quae debuissent peritissimo auriga insistente, facientes , cum puderet hominum artes ab equis vinci, peracto legitimo cursu ad cretam stetere. maius augurium apud priscos plebeis circensibus excusso auriga ita, ut si staret, in Capitolium cucurrisse equos aedemque ter lustrasse; maximum vero eodem pervenisse a Veis cum palma et corona , effuso Ratumenna qui ibi vicerat, unde postea nomen portae est. Sarmatae longinquoitineri inedia pridie praeparant eos, potum exiguum inpertientes, atque ita per centena milia et quinquaginta continuo cursu euntibus insident.

Provenance