LOGOI

Passage

Pliny the Elder, Naturalis Historia 8.53

lat pliny elder phi001 perseus lat2

In nullo genere aeque facilis mixtura cum fero, qualiter natos antiqui hybridas vocabant ceu semiferos, ad homines quoque, ut C. Antonium Ciceronis in consulate collegam, appellatione tralata. non in suibus autem tantum, sed in omnibus quoque animalibus, cuiuscumque generis ullum est placidum, eiusdem invenitur et ferum, utpote cum hominum etiam silvestrium tot genera praedicta sint. caprae tamen in plurimas similitudines transfigurantur. sunt caprae , sunt rupicaprae, sunt ibices pernicitatis mirandae, quamquam onerato capite vastis cornibus gladiorum ceu vaginis. in haec se librat , ut tormento aliquo rotatus, in petras potissimum, e monte aliquo in alium transilire quaerens , atque recussu pernicius quo libuit exultat . sunt et oryges, soli quibusdam dicti contrario pilo vestiri et ad caput verso. sunt et dammae et pygargi et strepsicerotes multaque alia haut dissimilia. sed illa Alpes, haec transmarini situs mittunt.

Provenance