LOGOI

Passage

Pliny the Elder, Naturalis Historia 8.54

lat pliny elder phi001 perseus lat2

Simiarum quoque genera plura. hominis figurae proxima caudis inter se distinguntur. mira sollertia visco inungui laqueisque calciari imitatione venantium tradunt, Mucianus et latrunculis lusisse, fictas cera nuces visu distinguere ; lunam cavam triste esse quibus in eo genere cauda sit, novam exultatione adorari. nam defectum siderum et ceterae pavent quadripedes. simiarum generi praecipua erga fetum adfectio. gestant catulos quae mansuefactae intra domos peperere, omnibus demonstrant tractarique gaudent , gratulationem intellegentibus similes , itaque 5 magna ex parte conplectendo necant . efferatior cynocephalis natura sicut satyris . callitriches toto paene aspectu differunt; barba est in facie, cauda late fusa primori parte. hoc animal negatur vivere in alio quam Aethiopiae quo gignitur caelo.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable