Passage
Pliny the Elder, Naturalis Historia 8.57
lat pliny elder phi001 perseus lat2
Quo in genere multi et hos incolas domuum posuere mures, haut spernendum in ostentis etiam publicis animal. adrosis Lanuvi clipeis argenteis Marsicum portendere bellum, Carboni imperatori apud Clusium fasceis , quibus in calciatu utebatur, exitium. plura eorum genera in Cyrenaica regione, alii lata fronte, alii acuta, alii irenaceorum genere pungentibus pilis. Theophrastus auctor est, in Gyara insula, cum incolas fugaverint , ferrum quoque rosisse eos, id quod natura quadam et ad Chalybas facere in ferrariis officinis. aurariis quidem in metallis ob hoc alvos eorum excidi semperque furtum id deprehendi; tantam esse dulcedinem furandi . venisse murem CC denariis Casilinum obsidente Hannibale eumque qui vendiderat fame interisse, emptorem vixisse annales tradunt . cum candidi provenere, laetum faciunt ostentum. nam sauricum occentu dirimi auspicia annales refertos habemus. saurices et ipsos hieme condi auctor est Nigidius, sicut glires, quos censoriae leges princepsque M. Scaurus in consulatu non alio modo cenis ademerequam conchylia aut ex alio orbe convectas aves. semiferum et ipsum animal, cui vivaria in doliis idem qui apris instituit. qua in re notatum, non congregarese nisi populares eiusdem silvae et, si misceantur alienigenae amne vel monte discreti, interire dimicando. genitores suos fessos senecta alunt insigni pietate. senium finitur hiberna quiete — conditi enim et hi cubant —, rursus aestate iuvenescunt. similis et nitelis quies est hieme. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable