LOGOI

Passage

Pliny the Elder, Naturalis Historia 9.10.p2

lat pliny elder phi001 perseus lat2

Dentes non sunt testudini, set rostri margines acuti, superna parte inferiorem claudente pyxidum modo. in mari conchyliis vivunt, tanta oris duritia, ut lapides comminuant, in terrain egressae herbis. pariunt ova avium ovis similia ad centena numero eaque defossa extra aquas et cooperta terra, pavita hac pectore et complanata, incubant noctibus. educunt fetus annuo spatio. quidam oculis spectandoque ova foveri ab iis putant, feminas coitum fugere, done mas festucam aliquam inponat aversae. Trogodytae cornigeras habent, ut in lyra adnexis cornibus latis, sed mobilibus, quorum in natando remigio se adiuvant; chelium id vocatur, eximiae testudinis, sed rarae. namque scopuli praeacuti Chelonophagos terrent, Trogodytae autem, ad quos adnant, ut sacras adorant. sunt et terrestres, quae ob id in operibus chersinae vocantur, in Africae desertis, qua parte maxime sitientibus harenis squalent, roscido, ut creditur, umore vi- >ventes. neque aliud ibi animal provenit.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable