Passage
Pliny the Elder, Naturalis Historia 9.13
lat pliny elder phi001 perseus lat2
Quae pilo vestiuntur, animal pariunt, ut pristis, ballaena , vitulus. hic parit in terra, pecudum more secundas partus reddit. initu canum modo cohaeret; parit nonnumquam geminis plures, educat mammis fetum. non ante duodecimum diem deducit in mare, ex eo subinde adsuefaciens . interficiuntur difficulter nisi capite eliso. ipsis in sono mugitus—unde nomen vituli—, accipiunt tamen disciplinam vocemque pariter et iussu populum salutant incondito fremitu, nomine vocati respondent. nullum animal graviore somno premitur. pinnis, quibus in mari utuntur, humi quoque vice pedum serpunt. pelles eorum etiam detractas corpori sensum aequorum retinere tradunt semperque aestu maris recedente inhorrescere, praeterea dextrae pinnae vim soporiferam inesse somnosque adlicere subditam capiti.— Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable