LOGOI

Passage

Pliny the Elder, Naturalis Historia 9.16.p2

lat pliny elder phi001 perseus lat2

Piscium feminae maiores quam mares. in quodam genere omnino non sunt mares, sicut erythinis et channis; omnes enim ovis gravidae capiuntur. vagantur gregatim fere cuiusque generis squamosi. capiuntur ante solis ortum: tum maxime piscium fallitur visus. noctibus quies , set inlustribus aeque quam die cernunt. aiunt et si teratur gurges interesse capturae; itaque plures secundo tractu capi quam primo. gustu olei maxime, dein modicis imbribus gaudent alunturque. quipped et harundines, quamvis in palude prognatae, non tamen sine imbre adolescunt, et alias ubicumque pisces in eadem aqua adsidui , si non adfluat, exanimantur.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable