LOGOI

Passage

Pliny the Elder, Naturalis Historia 9.16.p4

lat pliny elder phi001 perseus lat2

Quidam rursus aestus inpatientia mediis fervoribus sexagenis diebus latent, ut glaucus, aselli, auratae. fluviatilium silurus caniculae exortu sideratur, et alias semper fulgure sopitur; hoc et in maria accidere cyprino putant. et alioqui totum mare sentit exortum eius sideris, quod maxime in Bosporo apparet . alga enim et pisces superferuntur, omniaque ab imo versa.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable