LOGOI

Passage

Pliny the Elder, Naturalis Historia 9.2

lat pliny elder phi001 perseus lat2

Sunt autem conplura in his maiora etiam terrestribus . causa evidens umoris luxuria. alia sors alitum quibus vita pendentibus. in mari autem, tam late supino mollique ac fertili nutrimento, accipiente causas genitales e sublimi semperque pariente natura pleraque etiam monstrifica reperiuntur , perplexis et in semet aliter atque aliter nunc flatu nunc fluctu convolutis seminibus atque principiis, vera ut fiat vulgi opinio, quicquid nascatur in parte naturae ulla, et in maria esse praeterque multa quae nusquam alibi. rerum quidem, non solum animalium, simulacra inesse licet intellegere intuentibus uvam, gladium, serras, cucumin vero et colore et odore similem, quo minus miremur equorum capita in tam parvis eminere cocleis.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable