Passage
Pliny the Elder, Naturalis Historia 9.23
lat pliny elder phi001 perseus lat2
Murena quocumque mense parit, cum ceteri pisces stato pariant. ova eius citissime crescunt. in sicca litora elapsas vulgus coitu serpentium impleri putat. Aristoteles zmyrum vocat marem qui generet; discrimen esse quod murena varia et infirma sit, zmvrus unicolor et robustus dentesque et extra os habeat. in Gallia septentrionali murenis omnibus dextera in maxilla septenae maculae ad formam septentrionis aureo colore fulgent, dumtaxat viventibus , pariterque cum anima extinguuntur. invenit in hoc animali documenta saevitiae Vedius Pollio, eques Romanus ex amicis Divi Augusti, vivariis earum inmergens damnata mancipia, non tamquam ad hoc feris terrarum non sufficientibus, sed quia in alio genere totum pariter homi- nem distrahi spectare non poterat. ferunt aceti gustu praecipue eas in rabiem agi. tenuissimum iis tergus, contra anguillis crassius, eoque verberari solitos tradit Verrius praetextatos et ob id multam iis dici non institutum. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable